- AQUILA Sepulchtalis
- AQUILA Sepulchtalisapud Graecos ad Romanos,Α᾿ποθεώσεως seu Consecrationis virorum; sicut pavo, feminarum, signum fuit. Credebant enim Principum Regumque desunctorum animas ὀχεῖςθαι, Subvebi, Aquilarum alis, ad beatas sedes: unde imagines corum Aquilis adiectis ornârunt, uti legimus apud Artemidorum l. 2. c. 20. Quo alludens forte Lycopbron, Achillem in curru secum Hectoris occisi corpus auferentem, Α᾿ετὸν, i. e. Aquilam vocat. Franc. Rossaeus, Archaeol. Atticae l. 5. c. 33. Vide supra, ubi de Apotheosi, in voce Aquila, sub initium, et alibi passim, ubi de Consecr atione, Exsequiis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.